monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 9
V ID. Romae, Primi et Feliciani martyrum, qui sub Diocletiano et Maximiniano impp. pro Christi nomine multa tormenta passi sunt. Nam Promoto praesidi ipsi nequissimi imperatores ad puniendum eos tradiderunt; qui cum videret eos nullo modo posse a Christi confessione averti, separavit eos ab invicem, et primitus Felicianum octoginta annos habentem iussit plumbatis caedi: postea vero misit eum in carcerem, et neque cibum neque aquam ei sinebat praebere. Deinde Primum similiter iussit fustibus caedi. Dein vero in amphitheatro sanctos martyres leonibus tradi praecepit, sed nullo modo ab eis laesi sunt, quod videntes turbae crediderunt in Christum plus quam mille quingenti. Novissime vero sancti martyres a praedicto comite decollati sunt, et a cultoribus Christi in apto loco sepulti. Eodem die nativitas Getulii martyris, qui sub Adriano imperatore passus est. Nam cum esset Christianissimus, et multas eleemosynas et bona opera fecisset, traditus est ab imperatore Cereali vicario suo ad puniendum. Sed sanctus Getulius sana praedicatione convertit eum ad fidem Christi. Sicut et fecit Amantium tribunum, fratrem ipsius. Sanctus vero Sixtus papa baptizavit Cerealem, et confirmavit in fide. Postea vero cum audisset hoc factum, imperator praedictus tradidit sanctum Getulium Licinio praefecto suo, ut eum cum sociis suis, si nollet sacrificare idolis, mitteret in caminum ignis ardentem, quod cum factum esset, nullo modo ab igne laesi sunt.